MAMALUCI

MAMALUCI
MAMALUCI
aliquandiu in Aegypto regnârunt. Postquam enim Aegyptus a Caliphis ad Turcomannos, sub Saladino, pervenit; Turcomanni emptos a Tartanis, ex Mengrelia, Gurgestania et Kirkasia, Christianorum pueros, armis eruditos, custodiae corporis sui ac defensioni Regni praefecerunt, titulô Mamalukorum: idem autem Mamaluk est, quod mancipium regium. Isti cum viderent, Turcomannos otiô et voluptatibus enervatos, consilium ceperunt Regni ad sese transferendi, idque feliciter effectuidederunt, d. 26. Nov. A. C. 1382. tum enim Kircassi seu Mamaluci primum ex gentesua Regem creârunt, nomine Berkukum. Atque ita longâ serie perpetuo Reges Aepypti ex Momalucis creati sunt: quorum vicesimus primus, nomine Causo, vulgo Campson Gaureus, in praelio contra Selimum I. Turcarum Imperat. in Syria ocoubuit A. C. 1516. Huic successit Thomambaius, qui ab eodem Selimo, in Aegypto, victus, captus, ac miserabiliter, in porta urbis Alcahilae, occifus est, A. C. 1517. Quô pactô, exstinctis Kirkassis seu Mamalucis, Aegyptus, Arabia, Palaestina ac Syria Turcico imperio accesserunt. Vide Georg. Hornium Orb. Imper. p. 276. et in voce Mammeluci. Idem nomen factioni civium fuit, in Republ. Generensi, sub initia Reformationis, quibus oppoositi, qui Reformationi favebant, Eidgenotz, ex Germ. Eidgenassen, h. e. confoederati, dicti, ut videre est apud Iac. Sponium Descript. Genevae Part. prior.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • MAMELUCHI — vide supra MAMALUCI, et MAMMELUCI …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”